|
PROPHETIA EZECHIELIS
1 1 Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in
quinta men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti
sunt caeli, et vidi visiones Dei. 2 In quinta mensis, ipse est annus
quintus transmigrationis regis Ioachin, 3 factum est verbum Domini ad
Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen
Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. 4 Et vidi: et ecce
ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus,
et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id
est de medio ignis; 5 et ex medio eius similitudo quattuor animalium,
et hic aspectus eorum: similitudo hominis erat eis. 6 Quattuor facies
uni et quattuor pennae uni; 7 pedes eorum pedes recti, et planta pedis
eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris
candentis. 8 Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor
partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: 9 iunctae erant
pennae eorum altera ad alteram; non revertebantur, cum incederent, sed
unumquodque ante faciem suam gradiebatur. 10 Similitudo autem vultus
eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies
autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum
quattuor. 11 Et pennae eorum extentae desuper; duae pennae singulorum
iungebantur, et duae tegebant corpora eorum. 12 Et unumquodque coram
facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec
revertebantur, cum ambularent. 13 Et in medio animalium, aspectus quasi
carbonum ignis ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio
animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens. 14 Et
animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris
coruscantis. 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super
terram iuxta singula animalia. 16 Et aspectus rotarum et opus earum
quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus
earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. 17 Per quattuor partes
earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. 18 Canthis
autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et canthi earum erant
oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. 19 Cumque ambularent
animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur
animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 20 Quocumque impellebat
spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum;
spiritus enim animalium erat in rotis. 21 Cum euntibus ibant et cum
stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae
sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. 22 Et similitudo
super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et
extenti super capita eorum desuper. 23 Sub firmamento autem pennae
eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus
suum. 24 Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi
sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus
castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. 25 Nam cum
fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et
submittebant alas suas. 26 Et super firmamentum, quod erat imminens
capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super
similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. 27 Et
vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu
lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi
quasi speciem ignis splendentis in circuitu. 28 Velut aspectus arcus,
cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum.
Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam
et audivi vocem loquentis.
2 1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, sta super pedes tuos, et
loquar tecum ”. 2 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus
est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me 3
et dicentem: “ Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes
apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati
sunt in me usque ad diem hanc. 4 Et filii dura facie et obstinato
corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus
Deus. 5 Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans
est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum. 6 Tu ergo,
fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et
spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas
et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 7 Loqueris
ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes
sunt. 8 Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli
esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede,
quaecumque ego do tibi ”. 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua
erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus
et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et
vae.
3 1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, quodcumque inveneris, comede;
comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ”. 2 Et aperui
os meum, et cibavit me volumine illo 3 et dixit ad me: “ Fili hominis,
venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego
do tibi ”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
4 Et dixit ad me: “ Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris
verba mea ad eos. 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae
linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6 neque ad populos multos
profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones;
et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7 Domus autem Israel
nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura
fronte est et obstinato corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem
faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9 ut
adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas
a facie eorum, quia domus exasperans est ”. 10 Et dixit ad me: “ Fili
hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et
auribus tuis audi. 11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad
filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus
Deus; sive audiant, sive contemnant ”. 12 Et assumpsit me spiritus, et
audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de
loco suo; 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad
alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae.
14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in
indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15
Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta
flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus
obstupefactus in medio eorum. 16 Cum autem pertransissent septem dies,
factum est verbum Domini ad me dicens: 17 “ Fili hominis, speculatorem
dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me.
18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque
locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in
iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 19
Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate
sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem
animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua,
fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non
commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria
iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.
21 Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non
peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti
”. 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “ Surgens
egredere in campum, et ibi loquar tecum ”. 23 Et surgens egressus sum
in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta
fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. 24 Et ingressus est in me
spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad
me: “ Ingredere et includere in medio domus tuae. 25 Et tu, fili
hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non
egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam palato
tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos:
Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat,
quia domus exasperans est ”.
4 1 “ Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram
te et describes in eo civitatem Ierusalem. 2 Et ordinabis adversus eam
obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis
contra eam castra et pones arietes in gyro. 3 Et tu sume tibi
sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter
civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et
circumdabis eam: signum est domui Israel. 4 Et tu recumbes super latus
tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum,
quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. 5 Ego autem
dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta
dies, et portabis iniquitatem domus Israel. 6 Et cum compleveris haec,
recumbes super latus tuum dextrum secundo et assumes iniquitatem domus
Iudae quadraginta diebus; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi.
7 Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum
erit exsertum, et prophetabis adversus eam. 8 Ecce circumdedi te
vinculis, et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas
dies obsidionis tuae. 9 Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam
et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes
numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta
diebus comedes illud. 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in
pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud.
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad
tempus bibes illud. 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes
illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis
eorum”. 13 Et dixit Dominus: “ Sic comedent filii Israel panem suum
pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos ”. 14 Et dixi: “ Heu, Domine
Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis
non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro
immunda ”. 15 Et dixit ad me: “ Ecce dedi tibi fimum boum pro
stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo ”. 16 Et dixit ad me:
“ Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent
panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in desolatione
bibent, 17 ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum
fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.
5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos
et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi
stateram ponderis et divides eos. 2 Tertiam partem igne combures in
medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam
partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in
ventum, et gladium nudabo post eos. 3 Et sumes inde parvum numerum et
ligabis eos in summitate pallii tui; 4 et ex eis rursum tolles et
proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis.
Et dices ad omnem domum Israel: 5 Haec dicit Dominus Deus: Ista est
Ierusalem! In medio gentium posui eam et in circuitu eius terras. 6 Et
contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea
ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea
proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt. 7 Idcirco haec
dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in
circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea
non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non
estis operati, 8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse
ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium 9 et faciam in te,
quae non feci et quibus similia ultra non faciam, propter omnes
abominationes tuas. 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et
filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas
reliquias tuas in omnem ventum. 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus
Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus
meus, et non miserebor. 12 Tertia tui pars peste morietur et fame
consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu
tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium
evaginabo post eos. 13 Et complebo furorem meum et requiescere faciam
indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus
locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. 14
Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo
sunt, in conspectu omnis praetereuntis; 15 et eris opprobrium et
blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum
fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in castigationibus
irae. 16 Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis
pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos,
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; 17 et
immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te,
et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te.
Ego Dominus locutus sum ”.
6 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos 3 et
dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus
montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos
gladium et destruam excelsa vestra; 4 et demoliar aras vestras, et
confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola
vestra. 5 Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; 6 in omnibus
habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut
dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola
vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. 7 Et
cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego Dominus. 8 Et
relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero
vos in terris; 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad
quas captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a
me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet
super malis, quae fecerunt in universis abominationibus suis, 10 et
scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum
hoc. 11 Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et
dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et
peste ruituri sunt! 12 Qui longe est, peste morietur; qui autem prope,
gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et
complebo indignationem meam in eis. 13 Et scietis quia ego Dominus,
cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum
suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus
omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi
obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. 14 Et extendam manum
meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto usque
Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus
”.
7 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Et tu, fili
hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit,
finis super quattuor plagas terrae; 3 nunc finis super te, et immittam
furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes
abominationes tuas. 4 Et non parcet oculus meus super te, et non
miserebor, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio
tui erunt, et scietis quia ego Dominus. 5 Haec dicit Dominus Deus:
Afflictio super afflictionem ecce venit. 6 Finis venit, venit finis;
evigilavit adversum te, ecce venit. 7 Venit contractio super te, qui
habitas in terra; venit tempus, prope est dies turbationis et non
iubilationis in montibus. 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super
te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et
imponam tibi omnia scelera tua; 9 et non parcet oculus meus, nec
miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui
erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. 10 Ecce dies, ecce
venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit superbia;
11 violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex
pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis. 12
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit,
non lugeat, quia ira super omnem pompam eius. 13 Quia, qui vendit, ad
id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum.
Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in
iniquitate sua vitam suam non confortabit. 14 Canite tuba,
praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super
universam pompam eius. 15 Gladius foris, pestis et fames intrinsecus.
Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia
devorabuntur. 16 Et salvabuntur, qui fugerint ex eis, et erunt in
montibus quasi columbae convallium omnes gementes, unusquisque in
iniquitate sua. 17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent
aquis. 18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido; et in omni
facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. 19 Argentum
suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum
et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam
non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum
iniquitatis eorum factum est, 20 et ornamentum monilium suorum in
superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum
fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam. 21 Et dabo
illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et
contaminabunt illud. 22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt
thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et
contaminabunt illud 23 et facient ex illo catenas; quoniam terra plena
est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. 24 Et adducam
pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam
superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. 25 Angustia
superveniente, requirent pacem, et non erit. 26 Calamitas super
calamitatem veniet, et auditus super auditum; et quaerent visionem de
propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. 27
Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi terrae
conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum
iudicabo eos, et scient quia ego Dominus ”.
8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta
mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et
cecidit super me ibi manus Domini Dei, 2 et vidi: et ecce similitudo
quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a
lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. 3
Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et
elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in
visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi
erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. 4 Et ecce ibi
gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo; 5 et dixit
ad me: “ Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis ”. Et levavi
oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc
idolum zeli in introitu. 6 Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne
vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit
hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis
abominationes maiores ”. 7 Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et
ecce foramen unum in pariete. 8 Et dixit ad me: “Fili hominis, fode
parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. 9 Et
dixit ad me: “ Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt
hic ”. 10 Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et
animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in
pariete in circuitu per totum; 11 et septuaginta viri de senioribus
domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium
ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor
nebulae de ture consurgebat. 12 Et dixit ad me: “ Certe vides, fili
hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in
cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit
Dominus terram””. 13 Et dixit ad me: “ Adhuc videbis abominationes
maiores, quas isti faciunt ”. 14 Et duxit me ad ostium portae domus
Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant
plangentes Thammuz. 15 Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis;
adhuc videbis abominationes maiores his ”. 16 Et introduxit me in
atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter
vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra
templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. 17
Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui
Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes
terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares
suas. 18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec
miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos
”.
9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro
pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet
in manu sua ”. 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris,
quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius;
vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium
scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare
aereum. 3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat,
ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium
scriptoris habebat in lumbis suis. 4 Et dixit Dominus ad eum: “ Transi
per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes
virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt
in medio eius ”. 5 Et illis dixit, audiente me: “ Transite per
civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque
misereamini: 6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et
mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem
videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ”. Coeperunt
ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. 7 Et dixit ad
eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ”. Et
egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate. 8 Et caede
completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu,
Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem
tuum super Ierusalem? ”. 9 Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et
Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas
repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et
Dominus non videt”; 10 igitur et meus non parcet oculus, neque
miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”. 11 Et ecce vir, qui
indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit
verbum dicens: “ Feci, sicut praecepisti mihi ”.
10 1 Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput
cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii
apparuit super ea. 2 Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et
ait: “ Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus
tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem ”.
Ingressusque est in conspectu meo. 3 Cherubim autem stabant a dextris
domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. 4 Et
elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est
domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. 5 Et
sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei
omnipotentis loquentis. 6 Cumque praecepisset viro, qui indutus erat
lineis, dicens: “ Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ”,
ingressus ille stetit iuxta rotam; 7 et extendit cherub manum de medio
cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus
eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. 8 Et
apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, 9
et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub
unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi
species lapidis chrysolithi, 10 et aspectus earum similitudo una illis
quattuor, quasi sit rota in medio rotae. 11 Cumque ambularent in
quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad
locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec
convertebantur, cum ambularent. 12 Et omne corpus eorum et terga et
manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor;
13 et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me. 14 Quattuor
autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies
secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae.
15 Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta
fluvium Chobar. 16 Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae
iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra,
non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. 17 Stantibus
illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat
in eis. 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super
cherubim; 19 et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra
coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit
in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat
super eos. 20 Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta
fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. 21 Quattuor per
quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus
hominis sub alis eorum; 22 et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus
quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam
gradiebantur.
11 1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini
orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti
quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam
filium Banaiae, principes populi. 2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi
sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe
ista 3 dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes,
nos autem carnes”. 4 Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili
hominis ”. 5 Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “
Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et
cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe hac
et implestis vias eius interfectis. 7 Propterea haec dicit Dominus
Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et
haec est lebes, et educam vos de medio eius. 8 Gladium metuitis, et
gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Et eiciam vos de medio
eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia. 10 Gladio
cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in
carnes: in finibus Israel iudicabo vos; 12 et scietis quia ego
Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis
operati ”. 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae
mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu,
Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”. 14 Et
factum est verbum Domini ad me dicens: 15 “ Fili hominis, fratres tui,
fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus
dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra
in possessionem”. 16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe
feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in
sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. 17 Propterea
loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de
terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. 18 Et
ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes
eius de illa. 19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in
visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor
carneum, 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant
faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in
capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus. 22 Et elevaverunt cherubim alas
suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; 23 et
ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est
ad orientem urbis. 24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad
transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio,
quam videram. 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba
Domini, quae ostenderat mihi.
12 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad
videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus
exasperans est. 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa
transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem
de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia
domus exasperans est. 4 Et efferes foras vasa tua quasi vasa
transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere
coram eis, sicut egreditur migrans. 5 Ante oculos eorum perfode tibi
parietem et efferes per eum; 6 in conspectu eorum in umeris portabis,
in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia
portentum dedi te domui Israel ”. 7 Feci ergo, sicut praeceperat mihi
Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere
perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in
conspectu eorum. 8 Et factus est sermo Domini ad me mane dicens: 9
“ Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans:
“Quid tu facis?”. 10 Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem
onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in
medio eius. 11 Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet
illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. 12 Et dux, qui
est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur;
parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut
non videat oculo terram. 13 Et extendam rete meum super illum, et
capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram
Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur. 14 Et omnes, qui
circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum;
et gladium evaginabo post eos. 15 Et scient quia ego Dominus, quando
dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris. 16 Et
relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent
omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego
Dominus ”. 17 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 18 “ Fili
hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in
trepidatione et sollicitudine bibe. 19 Et dices ad populum terrae:
Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel:
Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent,
quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui
habitant in ea; 20 et civitates, quae nunc habitantur, desolatae
erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ”. 21 Et factus
est sermo Domini ad me dicens: 22 “ Fili hominis, quod est proverbium
istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et
peribit omnis visio”? 23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et
loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. 24
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio
filiorum Israel, 25 quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero
verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus
exasperans, loquar verbum et faciam illud ”, dicit Dominus Deus. 26 Et
factus est sermo Domini ad me dicens: 27 “ Fili hominis, ecce domus
Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora
longa iste prophetat”; 28 propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus
Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero,
complebitur ”, dicit Dominus Deus.
13 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices
prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. 3 Haec dicit
Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et
nihil vident! 4 Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti
sunt. 5 Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo
Israel, ut staretis in proelio in die Domini. 6 Vident vana et
divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos;
et exspectant, ut confirmet sermonem. 7 Numquid non visionem cassam
vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”,
cum ego non sim locutus? 8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia
locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus
Deus; 9 et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant
mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel
non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego
Dominus Deus. 10 Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et
non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
11 Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber
inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae
dissipantem. 12 Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur
vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”. 13 Propterea haec dicit
Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea,
et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in
consumptionem; 14 et destruam parietem, quem levistis calce, et
adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et
consumemini in medio eius et scietis quia ego sum Dominus. 15 Et
complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce,
dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae
Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non
est pax, ait Dominus Deus. 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam
contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare
super eas 18 et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt
fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis
staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et
vivificabitis animas vobis? 19 Et violastis me ad populum meum pro
pugillo hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non
deberent, et vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes
populo meo credenti mendaciis. 20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et
disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis,
animas quasi volatilia, 21 et disrumpam velamina vestra et liberabo
populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad
praedandum, et scietis quia ego Dominus. 22 Pro eo quod maerere
fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis
manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret, 23
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et
eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus
”.
14 1 Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me.
2 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3 “ Fili hominis, viri
isti posuerunt idola sua in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae
statuerunt contra faciem suam; numquid interrogatus respondebo eis? 4
Propter hoc loquere eis et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Omnis
homo de domo Israel, qui posuerit idola sua in corde suo et scandalum
iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam
interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me pro multitudine
idolorum suorum, 5 ut capiam domum Israel in corde suo, quo
recesserunt a me in cunctis idolis suis. 6 Propterea dic ad domum
Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis
vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
7 Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena
fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde
suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit
ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me;
8 et ponam faciem meam contra hominem illum et faciam eum in exemplum
et in proberbium et disperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego
Dominus. 9 Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego
Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo
eum de medio populi mei Israel. 10 Et portabunt iniquitatem suam:
sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas prophetae erit, 11 ut
non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis
praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum
”, ait Dominus Deus. 12 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 13
“ Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans,
extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in
eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; 14 et si fuerint
tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua
liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. 15 Quod si et bestias
pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit
deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, 16 tres viri isti
si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias
liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. 17
Vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio: Transi per
terram, et interfecero de ea hominem et iumentum, 18 et tres viri isti
fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios
neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. 19 Vel si pestilentiam
immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in
sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, 20 et Noe et Danel et
Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et
filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. 21
Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima,
gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut
interficiam de ea hominem et pecus, 22 tamen relinquetur in ea
salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et
videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod
induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. 23 Et
consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et opera eorum, et cognoscetis
quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea ”, ait Dominus
Deus.
15 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis,
quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt
inter ligna silvarum? 3 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat
opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque
vas? 4 Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit
ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus? 5
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum
ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis. 6
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna
silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores
Ierusalem. 7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi
sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum
posuero faciem meam in eos 8 et dedero terram inviam et
desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint ”, dicit Dominus
Deus.
16 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas 3 et dices: Haec dicit
Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan,
pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. 4 Et quando nata es, in
die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in
emundationem nec sale salita nec involuta pannis. 5 Non pepercit super
te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus tui, sed proiecta es
super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua nata es. 6
Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cum
esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive.
7 Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta
es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus
germinavit; sed eras nuda et confusione plena. 8 Et transivi per te et
vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum
super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum
tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. 9 Et lavi te aqua et
emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo; 10 et vestivi te
discoloribus et calceavi te calceis corii delphini et cinxi te bysso et
indui te serico. 11 Et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus
tuis et torquem circa collum tuum; 12 et dedi inaurem super os tuum et
circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata
es auro et argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus.
Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et
apta ad regnum. 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter
speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te,
dicit Dominus Deus. 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua
fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni
transeunti, quisquis fuerit. 16 Et sumens de vestimentis tuis fecisti
tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum
neque futurum est. 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque
argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et
fornicata es in eis. 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et
operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19
Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi
te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait
Dominus Deus. 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti
mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua?
21 Immolasti filios meos et dedisti illos consecrans eis. 22 Et
post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum
adulescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, palpitans in
sanguine tuo. 23 Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!,
ait Dominus Deus — 24 et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi
excelsum in cunctis plateis; 25 ad omne caput viae aedificasti locum
elevatum tuum et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos
omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas. 26 Et fornicata
es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnorum membrorum et multiplicasti
fornicationem tuam ad irritandum me. 27 Ecce ego extendi manum meam
super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te,
filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. 28 Et
fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et,
postquam fornicata es, nec sic es satiata. 29 Et multiplicasti
fornicationem tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic
satiata es. 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres
omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? 31 Quia fabricasti
fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni
platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. 32 Mulier
adultera loco viri sui accipit alienos. 33 Omnibus meretricibus dantur
mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas
eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34 Factumque in
te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te
non sunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non
accepisti, factum est in te contrarium. 35 Propterea, meretrix, audi
verbum Domini. 36 Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum,
et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et
ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti
eis, 37 ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda
fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et
congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et
videbunt omnem turpitudinem tuam. 38 Et iudicabo te iudiciis
adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et
zeli. 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et
demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa
decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia. 40 Et
convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibus et
trucidabunt te gladiis suis. 41 Et comburent domos tuas igni et
facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas
fornicari, et mercedes ultra non dabis. 42 Et satiabo indignationem
meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius.
43 Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et
provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo
dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus
abominationibus tuis. 44 Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te,
assumet illud dicens: “Sicut mater, ita et filia eius”. 45 Filia
matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror
sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater
vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. 46 Et soror tua maior
Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem
tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. 47
Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti;
quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et
filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. 49 Ecce haec fuit
iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum
otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non
sustentabant; 50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me,
et abstuli eas, sicut vidisti. 51 Et Samaria dimidium peccatorum
tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti
sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. 52 Ergo
et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis,
sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu
confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas.
53 Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et
sortem Samariae et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum,
54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti
consolans eas. 55 Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad
pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum
statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum.
56 Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die
superbiae tuae, 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore
tu es in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum
Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum? 58 Scelus tuum et ignominiam
tuam tu portabis, ait Dominus. 59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et
faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres
pactum. 60 Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae
tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61 Et recordaberis viarum
tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus
tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. 62 Et suscitabo
ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, 63 ut recorderis et
confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum
placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti ”, ait Dominus
Deus.
17 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “Fili ho
minis, propone aenigma et narra parabolam ad domum Israel 3 et
dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum
alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad
Libanum et tulit cacumen cedri; 4 summitatem frondium eius
avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem
negotiatorum posuit illam. 5 Et tulit de semine terrae et posuit
illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit
illud, 6 ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili
statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub
illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et
emisit propagines. 7 Et fuit aquila altera grandis, magnis
alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices
suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam
abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. 8 In terra
bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et
portet fructum et sit in vineam grandem. 9 Dic: Haec dicit Dominus
Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum
eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et
arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut
evellat eam radicitus. 10 Ecce plantata est; ergone
prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus
urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet?
”. 11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 12 “ Dic ad domum
exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex
Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad
semetipsum in Babylonem; 13 et tulit de semine regni pepigitque cum eo
foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit, 14
ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et
servaret illud. 15 Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut
daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur
salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit
eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat
cum eo, in medio Babylonis morietur. 17 Et non in exercitu grandi
neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et
in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. 18 Spreverat
enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum
omnia haec fecerit, non effugiet. 19 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod
praevaricatus est, ponam in caput eius 20 et expandam super eum rete
meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et
iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. 21
Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem
in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus
sum. 22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri
sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et
plantabo super montem excelsum et eminentem. 23 In monte sublimi Israel
plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in
cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum
volatile sub umbra frondium eius nidificabit. 24 Et scient omnia ligna
regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi
lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum
aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ”.
18 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “Quid est
vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel
dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum
obstupescunt”? 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc
proverbium in Israel. 4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris,
ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. 5
Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, 6 in
montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel
et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non
accesserit 7 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit,
per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit
vestimento, 8 ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab
iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et
virum, 9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut
faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. 10 Quod
si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de
istis, 11 cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus
comedentem et uxorem proximi sui polluentem, 12 egenum et pauperem
affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem
oculos suos, abominationem facientem, 13 ad usuram dantem et fenus
accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec
fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit. 14 Quod si genuerit
filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non
fecerit simile eis: 15 super montes non comederit et oculos suos non
levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non
rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
17 ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit,
iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in
iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18 Pater eius, quia calumniatus
est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce
mortuus est in iniquitate sua. 19 Et dicitis: “Quare non portavit
filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam
operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.
20 Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit
iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia
iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. 21 Si autem
impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et
custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita
vivet, non morietur. 22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non
memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. 23 Numquid
voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur
a viis suis et vivat? 24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et
fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet
impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non
recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato
suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 25 Et dixistis: “Non est aequa
via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et
non magis viae vestrae pravae sunt? 26 Cum enim averterit se iustus a
iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam
operatus est, morietur. 27 Et cum averterit se impius ab impietate
sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam
vivificabit; 28 considerans enim et avertens se ab omnibus
iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. 29 Et
dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non
sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? 30 Idcirco
unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus.
Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et
non erit vobis in scandalum iniquitatis. 31 Proicite a vobis omnes
praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis
cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? 32 Quia
nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et
vivite.
19 1 Et tu, assume planctum super principes Israel 2 et
dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in
medio leunculorum, enutrivit catulos suos. 3 Et educavit unum de
leunculis suis; leo factus est et didicit capere praedam, homines
devoravit. 4 Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum
captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti. 5
Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes
eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum. 6 Qui
incedebat inter leones, factus est leo et didicit praedam
capere, homines devoravit; 7 et fregit arces eorum et civitates
eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus
illius. 8 Et convenerunt adversum eum gentes undique de
provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus
est. 9 Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad
regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius
ultra super montes Israel. 10 Mater tua vineae
assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius
creverunt ex aquis multis; 11 et factae sunt ei virgae solidae in
sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in
nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum
suorum. 12 Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus
urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris
eius, ignis comedit eam. 13 Et nunc transplantata est in
desertum, in terra invia et sitienti. 14 Et egressus est ignis de
virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea
virga fortis, sceptrum regni ”. Planctus est, et erit in
planctum.
20 1 Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima
mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et
sederunt coram me. 2 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3 “
Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit
Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non
respondebo vobis, ait Dominus Deus. 4 Numquid iudicabis eos, numquid
iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum eorum ostende eis. 5 Et
dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi
manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et
levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; 6 in die
illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in
terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia
inter omnes terras. 7 Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes
oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus
Deus vester. 8 Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque
abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt.
Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram
meam in eis in medio terrae Aegypti. 9 Et feci propter nomen meum, ut
non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas
apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. 10 Eduxi ergo eos de
terra Aegypti et duxi in desertum. 11 Et dedi eis praecepta mea et
iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis. 12 Insuper
et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia
ego Dominus sanctificans eos. 13 Et irritaverunt me domus Israel in
deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt,
quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer.
Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem
eos. 14 Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de
quibus eduxi eos in conspectu earum. 15 Attamen ego levavi quoque
manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis
fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; 16 quia iudicia
mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea
violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur. 17 Et pepercit
oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec consumpsi eos in
deserto. 18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis
patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in
idolis eorum polluamini. 19 Ego Dominus Deus vester. In praeceptis
meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea 20 et sabbata mea
sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus
Deus vester. 21 Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non
ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum
fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum,
ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in
deserto. 22 Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non
violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. 23
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in
nationes et ventilarem in terras, 24 eo quod iudicia mea non fecissent
et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola
patrum suorum fuissent oculi eorum. 25 Ergo et ego dedi eis praecepta
non bona et iudicia, in quibus non vivent; 26 et pollui eos in
muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis
incuterem, et sciant quia ego Dominus. 27 Quam ob rem loquere ad domum
Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et
in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
28 et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem
eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et
immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis
suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes
suas. 29 Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini?
Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem. 30 Propterea dic
ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum
vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini 31 et in
oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos
polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis,
domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes
et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”. 33 Vivo
ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in
furore effuso regnabo super vos. 34 Et educam vos de populis et
congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et
brachio extento et in furore effuso. 35 Et adducam vos in desertum
populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem. 36 Sicut
iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic
iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus, 37 et transire vos
faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis. 38 Et
segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum
educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego
Dominus. 39 Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli
post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et
nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis
vestris? 40 In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait
Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in
terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias
oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. 41 In
odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et
congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in
vobis in oculis nationum. 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero
vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam
patribus vestris. 43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium
scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in
conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. 44 Et
scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non
secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus
Israel ”, ait Dominus Deus.
21 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta
ad saltum agri Nageb. 3 Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini.
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te
omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma
succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad
aquilonem. 4 Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam,
nec exstinguetur ”. 5 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me:
“Numquid non per parabolas loquitur iste?” ”. 6 Et factus est sermo
Domini ad me dicens: 7 “ Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem
et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. 8 Et dices
terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium
meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. 9 Pro eo autem
quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de
vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, 10 ut sciat omnis
caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
irrevocabilem. 11 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione
lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis. 12 Cumque dixerint
ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne
cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et
per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet ”, ait Dominus
Deus. 13 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 14 “ Fili
hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius,
gladius exacutus est et etiam limatus; 15 ut caedat victimas
exacutus est, ut splendeat limatus est. 16 Et datus est ad
levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste
limatus, ut sit in manu interficientis. 17 Clama et ulula, fili
hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces
Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. 18 Idcirco plaude
super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus. 19 Tu ergo,
fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur
gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius
occisionis magnae, qui eos circumdat, 20 ut cor tabescat, et
multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem
gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad
caedem! 21 “Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque
acies tuae sunt destinatae”. 22 Quin et ego plaudam manu ad manum et
saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum ”. 23 Et factus
est sermo Domini ad me dicens: 24 “Et tu, fili hominis, pone tibi duas
vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae;
et indicem statue, in capite viae civitatis statue. 25 Viam pones, quo
veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem
munitissimam. 26 Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum
viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim,
iecur consulit. 27 Ad dexteram eius facta est divinatio super
Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in
ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut
aedificet munitiones. 28 Eritque quasi consulens frustra oraculum in
oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam
revocabit iniquitatem ad capiendum. 29 Idcirco haec dicit Dominus
Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae
sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus
operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu
capiemini. 30 Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in
tempore iniquitatis finitae — 31 haec dicit Dominus Deus — auferatur
cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et
sublime humilietur. 32 Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non
fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. 33 Et tu, fili
hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad
opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum,
limatus ad consumendum, ut fulgeat, 34 cum tibi videntur vana, et
divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum,
quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. 35 Revertatur ad
vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae
iudicabo te. 36 Et effundam super te indignationem meam, in igne
furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et
fabricantium interitum. 37 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio
terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ”.
22 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Et tu,
fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? 3 Et
ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus:
Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae
fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. 4 In sanguine tuo, qui
a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es;
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum.
Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus
famosa, grandis tumultu. 6 Ecce principes Israel singuli pro brachio
suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. 7 Pater et mater contempti
sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam
afflixerunt apud te. 8 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea
profanasti. 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui. 10
Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae
humiliaverunt in te; 11 et unus in uxorem proximi sui operatus est
abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam,
filiam patris sui, oppressit in te. 12 Munera acceperunt apud te ad
effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos
calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. 13 Ecce complosi
manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui
effusus est in medio tui. 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut
praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus
locutus sum et faciam; 15 et dispergam te in nationes et ventilabo te
in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te: 16 et profanabo me
in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ”. 17 Et factum
est verbum Domini ad me dicens: 18 “ Fili hominis, versa est mihi
domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum
et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. 19 Propterea haec
dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce
ego congregabo vos in medio Ierusalem 20 congregatione argenti et
aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea
ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam
et conflabo vos 21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris
mei, et conflabimini in medio eius. 22 Ut conflatur argentum in medio
fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus
effuderim indignationem meam super vos ”. 23 Et factum est verbum
Domini ad me dicens: 24 “ Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super
quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, 25 cuius duces in
medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes
et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria
mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum
et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos
suos, et coinquinabar in medio eorum. 27 Principes eius in medio
illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas
animas et avare sectanda lucra. 28 Prophetae autem eius liniebant eis
omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec
dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. 29 Populus terrae
calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. 30 Et quaesivi de
eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro
terra, ne dissiparem eam, et non inveni. 31 Et effudi super eos
indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput
eorum reddidi ”, ait Dominus Deus.
23 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae
sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt
ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. 4 Nomina autem
earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios
et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. 5
Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos,
in Assyrios: bellatores 6 vestitos hyacintho, principes et
magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum.
7 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae
universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum
polluta est. 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in
Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius,
et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem
suam super eam. 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in
manus filiorum Assyriae, in quos insanivit; 10 ipsi discooperuerunt
ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt
gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in
ea. 11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit
libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 In
filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos
veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti
desiderabiles. 13 Et vidi quod polluta esset: via una ambarum; 14
et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete,
imagines Chaldaeorum expressas sinopide, 15 et accinctos balteis
renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum
omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. 16 Et
insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos
in Chaldaeam. 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile
amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis,
recessit anima eius ab illis. 18 Cum manifestasset fornicationes suas
et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut
recesserat anima mea a sorore eius. 19 Multiplicavit autem
fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata
est in terra Aegypti; 20 et insanivit libidine in amatores suos,
quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus
eorum. 21 Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta
sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae. 22
Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores
tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum
te in circuitu, 23 filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et
Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces
et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum
omnes. 24 Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine
populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo
coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. 25 Et ponam zelum
meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas
praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos
et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. 26 Et
denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae; 27 et
cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti,
nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. 28
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos
odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; 29 et agent tecum in
odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia
plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et
fornicationes tuae. 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post
gentes, inter quas polluta es in idolis earum. 31 In via sororis tuae
ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. 32 Haec dicit Dominus
Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum C eris in
derisum et in subsannationem C: est capacissimus. 33 Ebrietate et
dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuae
Samariae, 34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et
fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum
”, ait Dominus Deus. 35 Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Quia
oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus
tuum et fornicationes tuas ”. 36 Et ait Dominus ad me: “ Fili hominis,
numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum. 37
Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis
fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt
eis ad devorandum. 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium
meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. 39 Cumque immolarent
filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut
polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 Quin et
miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque
ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et
ornata es mundo muliebri; 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa
ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
42 Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros
multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in
manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43 Et dixi de
ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua
etiam haec. 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem;
sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias. 45 Viri
ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio
effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum
”. 46 Haec enim dicit Dominus Deus: “ Adduc ad eas congregationem et
trade eas in terrorem et in rapinam; 47 et lapidentur lapidibus
congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum
interficiant et domos earum igne succendant. 48 Et auferam scelus de
terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum;
49 et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum
portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ”.
24 1 Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense
decimo, decima mensis, dicens: 2 “Fili hominis, scribe tibi nomen diei
huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. 3
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad
eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in
ea aquam. 4 Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et
armum, electis ossibus imple eam, 5 pinguissimum pecus
assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta
eius, et coque ossa illius in medio eius. 6 Propterea haec dicit
Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea
est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas
eice ex ea, neque cadat super eam sors. 7 Sanguis enim eius in medio
eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit
illum super terram, ut possit operiri pulvere; 8 ut superducerem
indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem
eius super petram limpidissimam, ne operiretur. 9 Propterea haec
dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam
pyram! 10 Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad
consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. 11 Relinque
quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes
eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur
rubigo eius. 12 Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia
rubigo eius, neque per ignem. 13 Immunditia tua execrabilis, quia
mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis
prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14 Ego Dominus
locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor.
Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ”, dicit Dominus. 15 Et
factum est verbum Domini ad me dicens: 16 “ Fili hominis, ecce ego
tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque
plorabis, neque fluent lacrimae tuae. 17 Ingemisce tacens, mortuorum
luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua
pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
”. 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea
vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. 19 Et dixit ad me
populus: “ Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis?
”. 20 Et dixi ad eos: “ Sermo Domini factus est ad me dicens: 21
Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam
sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum
et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas
reliquistis, gladio cadent. 22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non
velabitis et cibos lugentium non comedetis, 23 coronas habebitis in
capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis,
sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem
suum. 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit,
facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. 25 Et
tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et
gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae
eorum, filios et filias eorum; 26 in die illa, cum venerit fugiens ad
te, ut annuntiet tibi, 27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum
eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum,
et scient quia ego Dominus ”.
25 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis 3 et
dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et
super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam
ducti sunt in captivitatem, 4 idcirco ego tradam te filiis
orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in
te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. 5
Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et
scietis quia ego Dominus. 6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod
plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super
terram Israel, 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et
tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de
terris et conteram, et scies quia ego Dominus. 8 Haec dicit Dominus
Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus
Iudae!”, 9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam
civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae:
Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; 10 filiis orientis cum filiis
Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in
gentibus. 11 Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego
Dominus. 12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea
ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et
vindictam expetivit de eis, 13 idcirco haec dicit Dominus Deus:
Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et
faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. 14 Et
dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient
in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit
Dominus Deus. 15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt
Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et
implentes inimicitias sempiternas, 16 propterea haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam
Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; 17 faciamque in
eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum
dedero vindictam meam super eos ”.
26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est
sermo Domini ad me dicens: 2 “Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de
Ierusalem: “Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad
me; quae erat plena, deserta est”, 3 propterea haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes
multas, sicut ascendit mare fluctuans; 4 et dissipabunt muros
Tyri et destruent turres eius, et radam pulverem eius de ea, et
dabo eam in limpidissimam petram. 5 Siccatio sagenarum erit in medio
maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in
direptionem gentibus. 6 Filiae quoque eius, quae sunt in
agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. 7 Quia
haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor,
regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et
equitibus et coetu populoque magno. 8 Filias tuas, quae sunt in
agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et
comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum 9 et vineas
et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura
sua. 10 Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a
sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum
ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis
dissipatae. 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas
tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in
terram corruent. 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes
tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras
subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio
aquarum ponent. 13 Et quiescere faciam tumultum canticorum
tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius, 14 et
dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec
aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. 15
Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu
interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur
insulae? 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et
auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur
stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.
17 Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi,
quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in
mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! 18 Nunc
stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in
mari ob exitum tuum”. 19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te
urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te
abyssum, et operuerint te aquae multae, 20 detraham te cum his, qui
descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis
terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non
habiteris et consistas in terra viventium; 21 in nihilum redigam te,
et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ”, dicit
Dominus Deus.
27 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “Tu er go,
fili hominis, assume super Tyrum lamentum 3 et dices Tyro, quae
habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec
dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego
sum!”. 4 In corde maris fines tui; qui te aedificaverunt,
impleverunt decorem tuum. 5 Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi
omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi
malum; 6 quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra
tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim. 7 Byssus
varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in
malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum
tuum. 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges
tui; sapientes tui, Tyre, facti sunt nautae tui. 9 Senes Gibli et
prudentes eius fuerunt in te, ut sarcirent rimas tuas. Omnes naves
maris et nautae earum fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas. 10
Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores
tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi
splendorem. 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in
circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in
muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. 12
Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum;
argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis. 13
Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea
adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. 14 De domo Thogorma equos
et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; 15
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes
eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum. 16 Edom negotiator
tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et
scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.
17 Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum,
balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum,
propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar
19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum,
cassia et calamus in commutatione tua erat. 20 Dedan institores tui in
tapetibus ad equitandum. 21 Arabia et universi principes Cedar ipsi
negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus
erant negotiatores tui. 22 Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores
tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt
pro mercibus tuis. 23 Charran et Chenne et Eden negotiatores tui;
Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. 24 Ipsi negotiatores tui cum
vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque
discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis. 25
Naves Tharsis, principes tui in negotiatione tua; et repleta es et
glorificata nimis in corde maris. 26 In aquis multis adduxerunt
te remiges tui; ventus auster contrivit te in corde maris. 27
Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et
gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces
tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum
universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde
maris in die ruinae tuae. 28 A sonitu clamoris gubernatorum
tuorum conturbabuntur litora. 29 Et descendent de navibus
suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores
maris in terra stabunt. 30 Et eiulabunt super te voce magna et
clamabunt amare; et superiacient pulverem capitibus suis, in cinere
volutabuntur. 31 Et radent super te calvitium et accingentur
ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu
amarissimo; 32 et assument super te congementes carmen lugubre et
plangent te: “Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? 33
Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos; in
multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum ditasti reges
terrae. 34 Nunc contrita es a mari in profundis aquarum. Opes
tuae et omnis multitudo tua, quae erat in medio
tui, ceciderunt. 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt
super te, et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato; 36
negotiatores in populis sibilaverunt super te. In horrorem facta
es et non eris usque in perpetuum” ”.
28 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum
est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum
sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor
tuum quasi cor Dei. 3 Ecce sapientior es tu Danel, omne secretum non
est absconditum a te, 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi
opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; 5 in
multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi
opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis. 6 Propterea haec
dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei, 7 idcirco
ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et
nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent
splendorem tuum. 8 In fossam detrahent te, et morieris interitu
occisorum in corde maris. 9 Numquid dicens loqueris: “Deus ego
sum!” coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu
occidentium te? 10 Morte incircumcisorum morieris in manu
alienorum, quia ego locutus sum ”, ait Dominus Deus. 11 Et factus
est sermo Domini ad me dicens: “ Fili hominis, leva planctum super regem
Tyri 12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum
perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; 13 in deliciis
paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum
tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et
beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus
caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt. 14 Cum
cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei
fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti, 15 perfectus in viis
tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in
te. 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora
tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et
perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. 17 Elevatum
est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter
splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut
cernerent te. 18 In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate
negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de
medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in
conspectu omnium videntium te. 19 Omnes, qui viderint te, in
gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris
in perpetuum ”. 20 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 21 “
Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea 22 et
dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et
glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in
ea iudicia et sanctificatus fuero in ea. 23 Et immittam ei
pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in
medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. 24 Et
non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem
inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia
ego Dominus Deus. 25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum
Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram
gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob; 26 et
habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et
habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis
per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum ”.
29 1 In anno decimo, in decimo mense, duodecima mensis, factum est
verbum Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem tuam contra
pharaonem, regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa.
3 Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te,
pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum
tuorum et dicis: “Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!”. 4
Et ponam uncos in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum
squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi
pisces tui squamis tuis adhaerebunt. 5 Et proiciam te in desertum et
omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non
colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus
caeli dedi te ad devorandum. 6 Et scient omnes habitatores
Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus
arundineus domui Israel: 7 quando apprehenderunt te
manu, confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et, innitentibus
eis super te, comminutus es et dissolvisti omnes lumbos eorum. 8
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium et
interficiam de te hominem et iumentum; 9 et erit terra Aegypti in
desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris:
“Fluvius meus est, et ego feci!”, 10 idcirco ecce ego ad te et ad
flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a
Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus. 11 Non pertransibit eam
pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur
quadraginta annis; 12 daboque terram Aegypti desertam in medio
terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt
desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et
ventilabo eos in terras. 13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem
quadraginta annorum congregabo Aegyptios de populis, in quibus dispersi
fuerunt, 14 et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra
Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile. 15
Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes,
et imminuam eos, ne imperent gentibus. 16 Neque erunt ultra domui
Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur
eos, et scient quia ego Dominus Deus ”. 17 Et factum est in vicesimo et
septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me
dicens: 18 “ Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire
fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum
et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui
eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam. 19 Propterea
haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis,
terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et
diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, 20 ut
stipendium eius, pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro
eo quod laboraverunt mihi, ait Dominus Deus. 21 In die illo germinare
faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et
scient quoniam ego Dominus ”.
30 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho
minis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae
diei, 3 quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies
nubis; tempus gentium erit. 4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit
pavor in Chus, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablatae
fuerint opes illius, et destructa fundamenta eius. 5 Chus et Phut et
Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum
eis gladio cadent. 6 Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes
Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad
Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus. 7 Et dissipabuntur in
medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum
erunt; 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et
attriti fuerint omnes auxiliatores eius. 9 In die illa egredientur
nuntii a facie mea in navibus ad conterendam confidentiam Chus, et erit
pavor in eis in die Aegypti, quia veniet. 10 Haec dicit Dominus Deus:
Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis.
11 Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad
disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et
implebunt terram interfectis. 12 Et faciam alveos fluminum aridos et
tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius
in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. 13 Haec dicit Dominus
Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de
Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo
terrorem in terra Aegypti. 14 Et disperdam terram Phatures et dabo
ignem in Tani et faciam iudicia in No. 15 Et effundam indignationem
meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No. 16 Et
dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura
erit, et contra Memphin hostes plena die. 17 Iuvenes Heliopoleos et
Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. 18 Et in Taphnis
nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea
superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in
captivitatem ducentur. 19 Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia
ego Dominus ”. 20 Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima
mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 21 “ Fili hominis,
brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut
restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut
recepto robore posset tenere gladium. 22 Propterea haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius
forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius 23 et dispergam
Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. 24 Et confortabo
brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam
brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius.
25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis
concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu
regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. 26 Et
dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terras, et scient quia
ego Dominus ”.
31 1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis,
factum est verbum Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, dic pharaoni,
regi Aegypti, et pompae eius: Cui similis factus es in magnitudine
tua? 3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et
frondibus nemorosus excelsusque altitudine, et inter nubes elevatum
est cacumen eius; 4 aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit
eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos
suos emisit ad universa ligna campi. 5 Propterea elevata est
altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta
eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. 6 Cumque
extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia
volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae
campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo
gentium; 7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione
arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. 8
Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non
adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus
illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et
pulchritudini eius, 9 quoniam speciosum feci eum et multis
condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna Eden, quae
erant in paradiso Dei. 10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo
quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes,
et elevatum est cor eius in altitudine sua, 11 tradam eum in manu
potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci
eum. 12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et
proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius,
et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent
de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. 13 Super ruinam
eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius
erunt universae bestiae campi, 14 ne eleventur in altitudine
sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes
nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis,
quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio
filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum. 15 Haec dicit
Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui
propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas;
obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. 16 A
sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his,
qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia
ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur
aquis. 17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos
gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio
nationum. 18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna
Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio
incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est
pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus Deus.
32 1 Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una
mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis,
assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo
gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in
fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida
faciebas flumina earum. 3 Haec dicit Dominus Deus: Expandam super te
rete meum in coetu populorum multorum, et extrahent te in sagena
mea; 4 et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te et
habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te
bestias universae terrae; 5 et dabo carnes tuas super montes et
implebo valles sanie tua. 6 Et irrigabo terram paedore sanguinis tui
super montes, et voragines implebuntur ex te; 7 et operiam, cum
exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem
nube tegam, et luna non dabit lumen suum; 8 omnia luminaria
caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram
tuam, dicit Dominus Deus. 9 Et commovebo cor populorum multorum, cum
induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. 10
Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio
formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum,
et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet
tibi, 12 in gladiis fortium deiciam multitudinem
tuam; violentissimae gentium omnium hae et vastabunt superbiam
Aegypti, et dissipabitur omnis pompa eius. 13 Et perdam omnia
iumenta eius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit
eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas; 14 tunc
purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum
adducam, ait Dominus Deus. 15 Cum dedero terram Aegypti
desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero
omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. 16 Planctus est, et
plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem
pompam eius plangent eum ”, ait Dominus Deus. 17 Et factum est in
duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me
dicens: 18 “ Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et
detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum
his, qui descendunt in lacum. 19 Quo pulchrior es? Descende et dormi
cum incircumcisis. 20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius
datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. 21 Loquentur ei
potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius
descenderunt: “Tacent incircumcisi interfecti gladio!”. 22 Ibi
Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes
interfecti, qui ceciderunt gladio; 23 quorum data sunt sepulcra in
profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius;
universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in
terra viventium. 24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri
sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi
ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra
viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum.
25 In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius,
in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique
gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt
ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum
positi sunt. 26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu
illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia
dederunt formidinem suam in terra viventium; 27 et non dormient cum
fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis
suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum
super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. 28 Et
tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis
gladio. 29 Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt
in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et
cum his, qui descenderunt in lacum. 30 Ibi principes aquilonis omnes et
universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua
fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et
sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum. 31
Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti
sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, 32
quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio
incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ”,
ait Dominus Deus.
33 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho
minis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero
super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et
constituerit eum sibi speculatorem, 3 et ille viderit gladium
venientem super terram et cecinerit bucina et annuntiaverit populo; 4
audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se observaverit,
veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit;
5 sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso
erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit. 6 Quod si
speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus
non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille
quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu
speculatoris requiram. 7 Te autem, fili hominis, speculatorem dedi
domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
8 Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus,
ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur,
sanguinem autem eius de manu tua requiram. 9 Si autem commonueris
impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via
sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam
liberasti. 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti
estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et
in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”. 11 Dic ad
eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur
impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris
pessimis; et quare moriemini, domus Israel? 12 Tu itaque, fili hominis,
dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque
die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque
die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in
iustitia sua in quacumque die peccaverit. 13 Etiamsi dixero iusto quod
vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes
iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus
est, in ipsa morietur. 14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et
egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, 15
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae
ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur;
16 omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et
iustitiam fecit, vita vivet. 17 Et dicunt filii populi tui: “Non est
aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est. 18 Cum enim recesserit
iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis; 19 et
cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam,
vivet in eis. 20 Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque
iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”. 21 Et factum est in
duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis nostrae,
venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: “ Vastata est civitas ”.
22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui
fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo,
non silui amplius. 23 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 24
“ Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes
aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi,
nobis data est terra in possessionem”. 25 Idcirco dices ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad
idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate
possidebitis? 26 Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes,
et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate
possidebitis? 27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego,
qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis
tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt,
peste morientur. 28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et
deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut
nullus sit qui per eos transeat; 29 et scient quia ego Dominus, cum
dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas,
quas operati sunt. 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui
loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad
alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo
egrediens a Domino”. 31 Et veniunt ad te quasi si conveniat populus,
et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt
eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci
chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. 33 Et
cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod
prophetes fuerit inter eos ”.
34 1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho
minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec
dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne
greges pascuntur a pastoribus? 3 Lac comedebatis et lana operiebamini
et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem non pascebatis; 4
quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis;
quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et,
quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia.
5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae
sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt. 6
Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et
super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui
requireret, non erat qui requireret. 7 Propterea, pastores, audite
verbum Domini: 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est
grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, 9
propterea, pastores, audite verbum Domini. 10 Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare
eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores
semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in
escam. 11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves
meas et visitabo eas. 12 Sicut visitat pastor gregem suum in die,
quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas
et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis
et caliginis. 13 Et educam eas de populis et congregabo eas de terris
et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis
et in cunctis sedibus terrae. 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et
in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis
virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. 15
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod
confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod
pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio. 17 Vos autem,
grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus,
inter arietes et hircos. 18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam
depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus
vestris et, cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris
turbabatis; 19 et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris
fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec
bibebant. 20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse
iudico inter pecus pingue et macilentum; 21 pro eo quod lateribus et
umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,
donec dispergerentur foras, 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra
in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus. 23 Et suscitabo super
eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et
ipse erit eis in pastorem. 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et
servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. 25
Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de
terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus; 26 et
ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam
imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt. 27 Et dabit lignum
agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua
absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum
et eruero eos de manu imperantium sibi. 28 Et non erunt ultra in
rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt
confidenter absque ullo terrore. 29 Et suscitabo eis germen nominatum,
et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium
gentium; 30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi
populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. 31 Vos autem grex meus,
grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus
Deus.
35 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices
illi: 3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et
extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. 4
Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego
Dominus. 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios
Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae
extremae; 6 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam
te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis
persequetur te. 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et
auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo montes eius occisorum
suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus
tuis interfecti gladio cadent. 9 In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. 10
Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate
possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; 11 propterea, vivo ego, dicit
Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti
odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. 12 Et
scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de
montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. 13
Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me
verba vestra; ego audivi. 14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa
terra, in solitudinem te redigam; 15 sicuti gavisus es super
hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi:
dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego
Dominus.
36 1 Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et
dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo
quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in
hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit
Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per
circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis
super labium linguae et opprobrium populi; 4 propterea, montes Israel,
audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae
depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum; 5
propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi
in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua
eius depraedarentur. 6 Idcirco vaticinare super humum Israel et dices
montibus et collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem
gentium sustinueritis; 7 idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi
manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam
portabunt; 8 vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et
fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis
sementem; 10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et
habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. 11 Et replebo vos
hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos
faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab
initio, et scietis quia ego Dominus. 12 Et adducam super vos homines,
populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in
hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. 13 Haec
dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et
faciens gentem tuam absque liberis”; 14 propterea homines non comedes
amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium
populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius
absque liberis ”, ait Dominus Deus. 16 Et factum est verbum Domini ad
me dicens: 17 “ Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et
polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam
menstruatae facta est via eorum coram me. 18 Et effudi indignationem
meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis
polluerunt eam. 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in
terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos. 20 Et
ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum
meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius
egressi sunt”. 21 Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat
domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. 22 Idcirco dices domui
Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel,
sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas
intrastis; 23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est
inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego
Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris
et adducam vos in terram vestram; 25 et effundam super vos aquam
mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis
idolis vestris mundabo vos. 26 Et dabo vobis cor novum et spiritum
novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et
dabo vobis cor carneum; 27 et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et
operemini. 28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et
eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 29 Et salvabo vos ex
universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud
et non imponam vobis famem. 30 Et multiplicabo fructum ligni et
genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. 31
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non bonorum, et
displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra. 32 Non
propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et
erubescite super viis vestris, domus Israel. 33 Haec dicit Dominus
Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et
inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa, 34 et terra deserta
fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35 dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates
desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”. 36 Et
scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego
Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum
et facio. 37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo
Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, 38 ut
gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt
civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus
”.
37 1 Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu
Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, 2 et
circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi
siccaque vehementer. 3 Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne vivent
ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tu nosti ”. 4 Et dixit ad me: “
Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos
spiritum, et vivetis, 6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam
super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum,
et vivetis et scietis quia ego Dominus ”. 7 Et prophetavi, sicut
praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce
commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
8 Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta
est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me:
“ Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum:
Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla
super interfectos istos, ut reviviscant ”. 10 Et prophetavi, sicut
praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt
steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. 11 Et
dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi
dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.
12 Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce
ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus
meus, et inducam vos in terram Israel; 13 et scietis quia ego Dominus,
cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus
meus. 14 Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos
super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio ”,
ait Dominus Deus. 15 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 16 “
Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et
filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud:
Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. 17 Et
adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in
manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes:
“Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”, 19 loqueris ad eos:
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu
Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum
ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.
20 Erunt autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis
eorum, 21 et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam
filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos
undique et adducam eos ad humum suam 22 et faciam eos in gentem unam
in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non
erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. 23 Neque
polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis
iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis,
quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis
Deus. 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit
omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et
facient ea. 25 Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob,
in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii
eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus
princeps eorum in perpetuum. 26 Et percutiam illis foedus pacis,
pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo
sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, 27 et erit habitaculum
meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; 28 et scient
gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum
in medio eorum in perpetuum ”.
38 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili
hominis, pone faciem tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum
Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo 3 et dices: Haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem summum Mosoch et Thubal, 4 et
circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem
exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem
magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium. 5 Persae, Chus et Phut
cum eis, omnes scutati et galeati; 6 Gomer et universa agmina eius,
domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi
tecum. 7 Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae
coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam. 8 Post dies multos
evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a
gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt
deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter
universi. 9 Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut
operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum. 10 Haec
dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et
cogitabis cogitationem pessimam 11 et dices: “Ascendam ad terram
absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant
sine muro, vectes et portae non sunt eis”; 12 ut diripias spolia et
capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et
super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et
substantiam et habitat in umbilico terrae. 13 Saba et Dedan et
negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad
sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti
multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque
substantiam et diripias manubias infinitas?”. 14 Propterea vaticinare,
fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die
illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges? 15
Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum,
ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. 16
Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In
novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes
me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. 17 Haec dicit
Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in
manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus
illis per annos, ut adducerem te super eos. 18 Et erit in die illa, in
die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet
indignatio mea in furore meo. 19 Et in zelo meo, in igne irae meae
locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel, 20
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae
agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui
sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et
omnis murus in terram corruet. 21 Et convocabo adversus eum in cunctis
montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem
suum dirigetur. 22 Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre
vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et
super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo, 23 et
magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et
scient quia ego Dominus.
39 1 Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices:
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e
Thubal; 2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de
extremo aquilone et adducam te super montes Israel. 3 Et percutiam
arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua
deiciam. 4 Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et
populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi
te devorandum: 5 super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait
Dominus Deus. 6 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in
insulis confidenter, et scient quia ego Dominus. 7 Et nomen sanctum
meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum
meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel. 8
Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus
sum. 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent
et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus
et contos, et succendent ea igne septem annis. 10 Et non portabunt
ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne
et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores
suos, ait Dominus Deus. 11 Et erit, in die illa dabo Gog locum
nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae
oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem
eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. 12 Et sepelient eos domus
Israel, ut mundent terram septem mensibus; 13 sepeliet autem eum omnis
populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait
Dominus Deus. 14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui
sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post
menses autem septem quaerere incipient 15 et circuibunt peragrantes
terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec
sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog. 16 Nomen
quoque civitatis Amona, et mundabunt terram. 17 Tu ergo, fili hominis,
haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis
agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego
immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et
bibatis sanguinem. 18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum
terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt
omnes; 19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in
ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis. 20 Et saturabimini
super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis
viris bellatoribus, ait Dominus Deus. 21 Et ponam gloriam meam in
gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum
meam, quam posuerim super eos; 22 et scient domus Israel quia ego
Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, 23 et scient gentes quoniam
in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et
absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum,
et ceciderint in gladio universi. 24 Iuxta immunditiam eorum et
scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis. 25 Propterea
haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus
Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. 26 Et portabunt
confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
27 Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum
suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum, 28
et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in
nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim
quemquam ex eis ibi. 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo
quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus
Deus.
40 1 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in
exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est
civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me
illuc. 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me
super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad
austrum. 3 Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species
quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae
in manu eius, stabat autem in porta. 4 Et locutus est ad me idem vir:
“ Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in
omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc;
annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel ”. 5 Et ecce murus
forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex
cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem
aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. 6 Et venit ad
portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et
mensus est limen portae calamo uno latitudinem 7 et cubiculum uno
calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos
et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. 8 Et
mensus est vestibulum portae 9 octo cubitorum et postem eius duobus
cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus. 10 Porro cubicula
portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et
mensura una postium ex utraque parte. 11 Et mensus est latitudinem
ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum,
12 et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex
cubitorum erant hinc et inde. 13 Et mensus est portam a tecto cubiculi
usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum,
ostium contra ostium, (14) 15 et a facie ingressus portae usque ad
faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos. 16 Et erant
fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per
circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum
intrinsecus, et ante postes pictura palmarum. 17 Et eduxit me ad atrium
exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per
circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; 18 et pavimentum ad
latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum
inferius. 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque
ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et
sic aquilo. 20 Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii
exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; 21 et
cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius
secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et
latitudo viginti quinque cubitorum. 22 Et fenestrae vestibuli eius et
sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad
orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus.
23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta
orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. 24 Et
duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et
mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
25 Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae;
quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque
cubitorum. 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum
erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in
postibus eius. 27 Et porta erat atrio interiori in via australi, et
mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos. 28
Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est
portam iuxta mensuras superiores; 29 cubicula eius et postes eius, et
vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius
in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti
quinque cubitorum. (30) 31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium
exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus
ascendebatur ad eam.
32 Et introduxit me in atrium interius per
viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores; 33
cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae
erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta
cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. 34 Et vestibulum eius
respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc
et inde et in octo gradibus ascensus eius. 35 Et introduxit me ad
portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras
superiores 36 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et
fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et
latitudo viginti quinque cubitorum. 37 Et vestibulum eius respiciebat
ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde
et in octo gradibus ascensus eius. 38 Et erat exedra, cuius ostium in
vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum. 39 Et in vestibulo portae
duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et
pro peccato et pro delicto. 40 Et ad latus extra vestibulum ad ostium
portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum
vestibuli portae duae mensae. 41 Quattuor mensae hinc et quattuor
mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt.
42a Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris
exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius
et dimidii et altitudine cubiti unius, 43a et labia palmi unius
reflexa intrinsecus per circuitum; 42b super ista ponant vasa, quibus
mactetur holocaustum et victima, 43b super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una
erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra
viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad
viam aquilonis. 45 Et dixit ad me: “ Haec est exedra, quae respicit
viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46
Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui
excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de
filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei ”. 47 Et mensus est atrium
longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum.
Altare autem erat ante faciem templi. 48 Et introduxit me in
vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et
quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et
latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde; 49
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim
cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in
postibus, una hinc et altera inde.
41 1 Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu
bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde. 2 Et latitudo
portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et
quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta
cubitorum et latitudinem viginti cubitorum. 3 Et introgressus
intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex
cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem
cubitorum inde. 4 Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et
latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “ Hoc
est Sanctum sanctorum ”. 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum
et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per
circuitum domus; 6 cubicula autem adiacentia, cubiculum super
cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete
domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque
essent fulcra intra parietem domus, 7 et latitudo ambitus sursum
ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque
sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de
inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. 8 Et vidi in
domo altitudinem per circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura
calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine. 9 Et latitudo
parietis aedificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area
vacua inter cubicula domui adiacentia, 10 et inter exedras habebat
latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. 11 Et ostia
aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et
ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque
cubitorum in circuitu. 12 Et aedificium, quod erat ex adverso areae
separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta
cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per
circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. 13 Et mensus est
domus longitudinem centum cubitorum et areae separatae et aedificii et
parietum eius longitudinem centum cubitorum; 14 latitudinem autem
faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. 15
Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum
et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et
vestibulum exterius 16 strata erant ligno, et fenestrae marginatae et
margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum
in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi
— usque ad superiora ostii; 17 et usque ad domum interiorem et
forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus,
ad mensuram 18 fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et
cherub; duasque facies habebat cherub, 19 faciem hominis versam ad
palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte:
expressi per omnem domum in circuitu. 20 De terra usque ad superiora
portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi 21 postes
portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus 22
altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum
cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et
locutus est ad me: “ Haec est mensa coram Domino ”. 23 Et duo ostia
erant templo et sanctuario 24 duo ostia. Ostiis erant duae valvae
versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio
alteri. 25 Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et
sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum
ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. 26 Et fenestrae
marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli
et in cubiculis adiacentibus domus.
42 1 Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad
aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et
contra aedem ad aquilonem. 2 Longitudo erat centum cubitorum in latere
aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum. 3 Contra viginti cubitos
atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris
elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. 4 Et ante exedras
deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens,
longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. 5 Exedrae
superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae
inferioribus et mediis aedificii. 6 Tristega enim erant et non
habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus
de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. 7 Et murus
exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras,
longitudo eius quinquaginta cubitorum, 8 quia longitudo erat exedrarum
atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum,
totum erat centum cubitorum. 9 Et erat subter exedras has introitus ab
oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori 10 in capite muri
atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae
ante aedificium, 11 et via ante faciem earum iuxta similitudinem
exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et
latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia
earum. 12 Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad
notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per
viam orientalem ingredientibus. 13 Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis
et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae
sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum
sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato
et pro delicto, locus enim sanctus est. 14 Cum autem ingressi fuerint
sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi
reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt;
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi ”. 15
Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam
portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per
circuitum. 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo
mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 17 Et
mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae
per gyrum. 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in
calamo mensurae per circuitum. 19 Et conversus ad ventum occidentalem
mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. 20 Per quattuor
ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine
quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens
inter sanctuarium et locum profanum.
43 1 Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem,
2 et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox
erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius.
3 Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit, ut
disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram iuxta
fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam. 4 Et maiestas Domini
ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. 5
Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce
repleta erat gloria Domini domus. 6 Et audivi loquentem ad me de domo,
cum vir staret iuxta me, 7 et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii
mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum
Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum,
ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum
suorum in morte eorum, 8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen
meum et postes suos iuxta postes meos, et paries erat inter me et eos, et
polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt; propter
quod consumpsi eos in ira mea. 9 Nunc ergo repellant procul
fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et habitabo in medio
eorum semper. 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum,
et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. 11 Et si
erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum et supellectilem
eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa praecepta
eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut
custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea.
12 Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus ”. 13 Istae
autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum;
fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in
latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec
autem erat altitudo altaris: 14 de fossa terrae usque ad crepidinem
inferiorem duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore
usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti.
15 Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua
quattuor. 16 Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim
cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. 17 Et crepido
quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis
in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius dimidii cubiti, et
fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius versi ad
orientem. 18 Et dixit ad me: “ Fili hominis, haec dicit Dominus Deus:
Hi sunt ritus altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super
illud holocaustum, et effundatur sanguis, 19 dabis sacerdotibus
levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus,
ut ministrent mihi, vitulum de armento pro peccato. 20 Et assumens de
sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos
crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud et expiabis.
21 Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures
illum in destinato loco domus extra sanctuarium. 22 Et in die secunda
offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare,
sicut expiaverunt in vitulo. 23 Cumque compleveris expians illud,
offeres vitulum de armento immaculatum et arietem de grege immaculatum;
24 et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos
sal et offerent eos holocaustum Domino. 25 Septem diebus facies hircum
pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus
immaculatos offerent. 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt
illud et consecrabunt illud. 27 Expletis autem diebus, in die octava
et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et
placatus ero vobis ”, ait Dominus Deus.
44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae
respiciebat ad orientem, et erat clausa; 2 et dixit Dominus ad me: “
Porta haec clausa erit; non aperietur, et vir non transibit per eam,
quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam, eritque clausa. 3
Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino;
per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur
”. 4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et
vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem
meam. 5 Et dixit ad me Dominus: “ Fili hominis, pone cor tuum et vide
oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis
caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in
introitu templi et in omni exitu sanctuarii 6 et dices ad exasperantem
me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnes
abominationes vestrae, domus Israel, 7 eo quod induxistis alienigenas
incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et
polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et
dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris 8 et non
explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes
mihi in sanctuario meo. Propterea 9 haec dicit Dominus Deus: Omnis
alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur
sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum
Israel. 10 Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum
Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam
11 et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et
ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi
stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. 12 Pro eo quod
ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui
Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos,
dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. 13 Et non
appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad
omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et
abominationes suas, quas fecerunt. 14 Et faciam eos ministros in omni
ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea. 15
Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias
sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut
ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et
sanguinem, ait Dominus Deus. 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum et
ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium
meum. 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis
induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in
portis atrii interioris et in domo. 18 Vittae lineae erunt in
capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non
accingentur in sudore. 19 Cumque egredientur atrium exterius ad
populum, exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et reponent
ea in exedris sanctis et vestient se vestimentis aliis et non
sanctificabunt populum in vestibus suis. 20 Caput autem suum non
radent neque comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua. 21 Et
vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
22 Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de
semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote,
accipient. 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et
profanum et inter mundum et immundum ostendent eis. 24 Et cum fuerit
controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges
meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et
sabbata mea sanctificabunt. 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur,
ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et
sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur. 26 Et
postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei, 27 et in die
introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in
sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. 28 Et erit eis
in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in
Israel: ego enim possessio eorum. 29 Oblationem et pro peccato et pro
delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; 30 et
primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae
offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis
sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae. 31 Omne morticinum et
captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent
sacerdotes.
45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate
oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque
milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo
per circuitum; 2 ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per
quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua
eius per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti
quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum,
Sanctum sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus
ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis
locus in domos et in pascua pecoribus. 5 Viginti quinque autem milia
longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant
domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum. 6 Et
possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis
viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni domui Israel
erit. 7 Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et
possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis,
a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem,
longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque
ad terminum orientalem. 8 Haec terra erit ei possessio in Israel, et
non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt
domui Israel secundum tribus eorum. 9 Haec dicit Dominus Deus:
Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et
iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait
Dominus Deus. 10 Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit
vobis; 11 ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat
decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram
homer sit aequa libratio eorum. 12 Siclus autem viginti gera habeat;
quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta
sint vobis mina. 13 Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem
ephi de gomor frumenti et sextam partem ephi de gomor hordei. 14
Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati
offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent
chorum C. 15 Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis
Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro
eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terrae tenebitur ad hanc
oblationem principi in Israel; 17 et super principem erunt holocausta
et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis
et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et
oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. 18
Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de
armento immaculatum et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de
sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor
angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. 20
Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit et errore
deceptus est, et expiabitis pro domo. 21 In primo mense, quarta decima
die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma
comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo
populo terrae vitulum pro peccato; 23 et in septem dierum sollemnitate
faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos
cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; 24 et
oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per
singula ephi. 25 Septimo mense, quinta decima die mensis, in
sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro
peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.
46 1 Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae
respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die
autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, 2 et
intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste
portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et
adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque
ad vesperam. 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in
sabbatis et in calendis coram Domino. 4 Holocaustum autem hoc offeret
princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem
immaculatum 5 et oblationem ephi per arietem, per agnos autem
oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi;
6 in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni
et aries immaculati erunt 7 et ephi per vitulum, ephi quoque per
arietem faciet oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et
olei hin per singula ephi. 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam
vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat. 9 Et cum
intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus, qui
ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae
meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur
per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam
ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10 Princeps autem in
medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus
egredietur. 11 Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio
ephi per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio,
quantum invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. 12 Cum
autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria
Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet
holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et
egredietur, claudeturque porta, postquam exierit. 13 Et agnum anniculum
immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane facies illud.
14 Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et de
oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum
iuge atque perpetuum. 15 Facient agnum et oblationem et oleum mane
mane, holocaustum sempiternum. 16 Haec dixit Dominus Deus: Si dederit
princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum
erit; possidebunt illud hereditarie. 17 Si autem dederit legatum de
hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis
et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit.
18 Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de
possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis,
ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua ”. 19 Et
introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras
sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema
parte vergens ad occidentem; 20 et dixit ad me: “ Iste est locus, ubi
coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut
non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus ”. 21 Et
eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii,
et ecce atriola singula per angulos atrii. 22 In quattuor angulis
atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per
latum: mensurae unius quattuor erant. 23 Et paries per circuitum
ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per
gyrum. 24 Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent
ministri domus Domini victimas populi ”.
47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur
subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem,
aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2
Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad
portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a
latere dextro. 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat
funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam
usque ad talos. 4 Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam
usque ad genua. 5 Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque
ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire,
quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat
transvadari. 6 Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis ”; et
duxit me et convertit ad ripam torrentis. 7 Cumque me convertissem,
ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; 8 et ait ad
me: “ Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt
ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae: 9 et
omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et
erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et
sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. 10 Et stabunt
super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum
erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni,
multitudinis nimiae. 11 Palustria autem eius et stagna non sanabuntur,
quia in salinas dabuntur. 12 Et super torrentem orietur in ripis eius
ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non
deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae
eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia
eius ad medicinam. 13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo
possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem
funiculum habet; 14 possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater
suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet
terra haec vobis in possessionem. 15 Hic est autem terminus terrae: ad
plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath,
16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et
confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; 17
erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines
Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. 18 Porro plaga
orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad
et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque
Thamar; haec est plaga orientalis. 19 Plaga autem australis meridiana
a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum;
haec est plaga ad meridiem australis. 20 Et plaga maris, mare Magnum a
confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris. 21 Et
dividetis terram istam vobis per tribus Israel 22 et mittetis eam in
hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint
filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios
Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; 23 in
tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait
Dominus Deus.
48 1 Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam
Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta
Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. 2 Et iuxta
terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. 3 Et
iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali
una. 4 Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam
maris, Manasse una. 5 Et iuxta terminum Manasse a plaga orientali
usque ad plagam maris, Ephraim una. 6 Et iuxta terminum Ephraim a
plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. 7 Et iuxta terminum
Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, Iudae una. 8 Et iuxta
terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam
separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti
singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit
sanctuarium in medio eius. 9 Oblatio, quam separabitis Domino,
longitudo viginti quinque milibus et latitudo viginti milibus. 10 His
autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia
et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia
et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium
Domini in medio eius. 11 Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc,
qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii
Israel, sicut erraverunt Levitae. 12 Et erit eis oblatio de oblatione
terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum; 13 sed et Levitis
similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et
latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et
in latitudine viginti milia; 14 et non venumdabunt ex eo neque
mutabunt, neque transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est
Domino. 15 Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per
viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et
erit civitas in medio eius. 16 Et hae mensurae eius: ad plagam
septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam
quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor
milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia. 17 Erunt
autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem
ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare
ducenti quinquaginta. 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine
iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad
occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem
his, qui serviunt civitati. 19 Servientes autem civitati operabuntur
ex omnibus tribubus Israel. 20 Tota oblatio viginti quinque milium,
per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una
cum possessione civitatis. 21 Quod autem reliquum fuerit, principis
erit, ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, e
regione viginti quinque milium oblationis usque ad terminum orientalem,
sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris
secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et
sanctuarium templi in medio eius, 22 segregata a possessione Levitarum
et a possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum
Iudae et inter terminum Beniamin erit possessio principis. 23 Et
reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem,
Beniamin una. 24 Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad
plagam occidentalem, Simeon una. 25 Et iuxta terminum Simeonis a plaga
orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. 26 Et iuxta
terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon
una. 27 Et iuxta terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam
maris, Gad una. 28 Et iuxta terminum Gad ad plagam austri in meridiem,
erit finis de Thamar usque ad aquas Meribathcades, ad torrentem usque ad
mare Magnum. 29 Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus
Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. 30 Et hi egressus
civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et quattuor
milia, 31 portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a
septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. 32 Et
ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta
Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. 33 Et ad plagam
meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta
Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. 34 Et ad plagam
occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una,
porta Aser una, porta Nephthali una. 35 Per circuitum decem et octo
milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem ”.
|